TEMPLUM

TEMPLUM
I.
TEMPLUM
Ligurum pars, Tacitus, Agric. c. 7. Locus in Africa propria, Antonin.
II.
TEMPLUM
Scaligero ex Graeco τέμενος, aliis a τέμνω, abscindo, locus est ab aliis separatus et quasi abscissus, religonis causâ. Imo locus omnis sacer et conseptus claususqueve palis, vel subdialibus saltem finitus, licet sine tecto, qui σηκὸς ἀκαλυφὴς Sophocli, (quamvis nonnulli Sacellum hoc vocent, et a Templo distinguant) Ara quoque vel Puteal: Etiam figmentum ligneum quadratum, templi instat, in quo aquila Romanae Legionis sita, vel quod supra eam positum erat olim, hôc nomine venit. Cuiusmodi instar aediculae plane expressum conspicitur, in columna Traiani, quod inde sumptum in Exercit. suis Plin. exhibet Salmas. Dio νεὼν μικρὸν vocat templum parvum, Ο῾ γὰρ αἐτὸς, inquiens, ὠνομασμένος, ἐςι δὲ νεὼς μικρὸς καὶ ἐν αὐτῷ αὐ τὸς χρυσοῦς ἐνίδρυται. Sic Polybio ναΐδια dicuntur loculi vel armaria, quibus imagines suas reponebant Prisci. Et in Actis Apostolicis
c. 19. v. 34. ναοὶ ἀργυροῖ dicuntur parvulae effigies argenter, ad instar Templi factae, quae templum Dianae Ephesiae representarent. Cuiusmodi templorum simulacra ex ligno quoque fiebant, et ex alia materie, ab iis, quos Ναοποιοὺς hinc vocat vetus Interptes Rhetoricorum Aristotelis, et exponit, οἳ τοὺς ναοὺς ποιοῦϚιν, ἤτοι εἰκονοςάσια τινὰ μικρὰ ξύλινα, ἃ πωλοῦσι, Salmas. d. l. p. 1140. et seqq. Vide quoque infra Tranquillina Augusta, ubi in nummo quodam Smyrnensium Amazon Smyrna dextrâ ναΐδιον tenens conspicitur. Sed et Templum antiquis dicebatur locus, sub dio extra Urbem, augutii aut auspicii causâ, quibusdam coaceptis verbis factus. Ubi Candidati, nocte, quae Comitia praecedebat, cubabant: deinde e lecto mane surgentes et solidâ sellâ sedentes, exspectabant, dum ipsis Deus aliquis bonum signum mitteret, more a Romulo ipso traditô, et diutissime in Rep. Romana servatô, quem prolixe explicat Dionys. Halicarn. l. 2. Atque hoc augurium capere dicebatur. Inde visis auspiciis tollebant se ex templo ac surgebant unde verba Augurum tollere se et extemplo, de quibus, aliisque in hanc rem vide apud Casaubon. ad Augustum Suetomi, c. 95. Omnis tandem tractus, Deorumque ac hominum habitatio. Varto de L. L. l. 6. laudatus Delrio ad Her. Fur. Sen. v. 3. De Templi communi notione, ut aliquid praeter superius dicta addam, in porticibus eorum, ut et aliis locis publicis, mendicos; Philosophorumqueve non paucos, peregrinos item, qui hospitem non haberent, habitasse, discimus ex Dione Chrysostomo, ubi de Diogene, διέτριβεν, inquit, ἐν τοῖς κοινοῖς τε καὶ ἱεροῖς. Et Athenaeo, ubi Stilpon alliô satur κοιμαται ἐν τῷ τῆς μητρὸς τῶ θεῶν ἱερῷ. Sic Spartian. in Severo, c. 7. Totâ Urbe milites in Templis, in porticibus, in aedibus Palatinis, quasi in stabulis, manserunt. In iisdem cubabant, somnia capturi, quo de more affatim supra, in verbo Dormio, alibiqueve: uti de ritu Aedes sacras circumeundi Salmas. ad Solin. p. 936. de quo aliquid, et supra, in voce Dextratio. De consuetudine omnium ferme gentium, in bello, Templis locisqueve sacris, imo et hominibus propter Templa, parcendi, legi poterit, prae aliis, H. Grotius de Iure Belli et Pacis, l. 3. c. 12. §. 6. etc. Sed nec
omittendum, Templa appellatas olim potissimum paganorum aedes sacras, uti docet ex Cod. Theodos. tit. de Paganis, sacrificiis et templis, Iac. gothofredus in Paratit. eiusdem tit. § 3. et Heraldus °ad Arnobium l. 6. de Christianorum tamen, etiam vocem occurrere, l. 4. de his qui ad Eccl. consug. a. C. Vide quoque supra in voce Aeder:

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Templum — (lat.), 1) abgesonderter Platz, s. Temenos; 2) der am Himmel von dem Augur mit dem Lituus bezeichnete Platz, innerhalb dessen die Zeichen beobachtet werden sollten, s.u. Augurium; 3) abgemessenes Stück Land, um es einem Gott zu weihen; 4) der… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Templum — Buddhistische Tempel und Klosterlage Samye in Tibet Tempel (von lateinisch templum) ist die deutsche Bezeichnung von Gebäuden, die seit dem Neolithikum in vielen Religionen als Heiligtum dienten. Zuvor wurden Naturhöhlen und Abris als …   Deutsch Wikipedia

  • Templum — Слово templum как сакральное понятие имеет тот же корень, что и греческое слово τέμιενος, и обозначает отрезанный участок . С точки зрения сакрального права понятие Т. было, однако, чисто римским и в авгурском учении имело два смысла. Во первых,… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Templum — Le mot templum est une transcription gréco latine qui désigne une pratique divinatoire (issue des Grecs) en usage dans la culture étrusque, destinée à délimiter un espace sacré (pour édifier un temple étrusque, les limites d une ville, celles d… …   Wikipédia en Français

  • TEMPLUM Hierosolymitanum — a Salomone Rege sapientissimo in monte Moriia exstructum, describitur 1. Reg. c. 6. etc Hoc cum dedicaret Salomon, nubes et gloria Domini implevit illud, ignisqueve e caelo mislus sacrificia in eo oblata devoravit, 1. Reg. c. 8. v. 10. 11.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TEMPLUM Veneris — Ptol. oppid. vulgo Cap. de Crux, vide Aphrodisium; quod ab Helena 4. a Narbone 25. a Pyrene 80. leucis. Templa urbis Romae ex P. Victore: Bellonae, apud circum Flaminum. Bonae Deae, ubi nunc aedes S. Mariae Aventinae. Bonae Fortunae erat apud… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TEMPLUM Dranae Ephesiae — Strab. et aliis unum ex septem Orbis admirandis operibus, a Cresiphonte architecto designatum, 220. annis exaedificatum est, habens pedes in longitudine 425. in latitudine 220. columnis 127. a totidem Regibus factis, longitudine 60. pedum, e… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TEMPLUM fortunae Praenestes — fuit alias celebertimum, et ipsô Syllâ vetustius, prope Praenestem urbem Latii. Sed et huius nostris temporibus pars aliqua spectanda simulque admiranda temanet in crypta quadam, quae ad inferiores cellas aedium Episcopi abscondita est. Illius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TEMPLUM Aesculapii — Liv. l. 45. c. 28 Esculapio, locus Peloponnesi, apud Epidanrum 5. mill. pass …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TEMPLUM Musarum — Procoph. Cinquefrondi, teste Barriô, pagus Brutiorum mediterraneus in Calabria ulteriore, Polisthinae oppido propinquus, (ad 2. mill. pass. distans) et Morgetiae …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”